background preloader

Latin contemporain

Facebook Twitter

Probanda et improbanda, Latinitas MMVII, Lib.I. LATINITASOpus Fundatum in Civitate Vaticana Aetatis Nostrae Acta Marcellus Veneziani, cum animadvertisset de libro, quem ipse composuerat, cui Adversus barbaros est index, a nullo prorsus aestimatore perito iudicium fieri, in actis diurnis, quae Liber (1) inscribuntur, semet ipse simulata severitate maledico stilo carpsit.

Probanda et improbanda, Latinitas MMVII, Lib.I

Quod callidum inventum Dino Messina Alcibiadi merito comparavit, qui cani suo idcirco caudam amputaverat, ut vulgi rumoribus materiam suppeditaret. Quadraginta fere abhinc annos Petrus Bourdieu quamlibet electam hominum manum (2) ad hereditariam honorum divitiarumque transmissionem propensam esse questus est. Quam vero illaudabilem consuetudinem in lustra percrebrescere ingravescereque dixerim. Commentarii Latinitas MMVIII. Ordo rerum agendarum PAVANETTO CL., Adstantes salutantur; SVMMI PONTIFICIS nuntius gratulatorius MARCVS ANTONIVS CHARPENTIER FILIVS PRODIGVS textus anonymi, modi musici d.

Commentarii Latinitas MMVIII

M. A. Charpentier PAVANETTO CL., Latinitatis cultores diplomate ornantur TISLER P., Victoribus Certaminis praemia tribuit EXTREMVM DEI IVDICIVM, textus anonymi, modi musici d. Festivae Laetitiae Concentus. LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Hac appellatione subnotare volumus congressum nostrum utpote qui munus sibi imponat replendi adstantium animos eximio maiorum nostrorum humanitatis cultu atque ante oculos aperte ostendere quae sit vera hominis dignitas ob quam ipse, homo scilicet, iure meritoque omnium rerum creatarum dominus atque rex constituitur.

Festivae Laetitiae Concentus

Quod non temere nec fortuitu facere conamur praeeunte probatissimo Graeco Euripide, cuius fabula tragica Bacchae, quam spectaturi estis, verecundiam mulierumque pudicitiam laudibus extollit (1) virorumque virtutem illustrat commemorando excelsos tragoediae actorum animi sensus (2). Haec in primis declarare cupiebam,Excellentissimi sacrorum Antistites,Dominae ac Domini colendissimi,Adulescentes ac Iuvenes dilectissimi, quos Romani sermonis praestantiaallicit et ad nostram adduxit congressionem. Dixi. DE LAVDE CERVISIAE. POMPEIANIS IN HORTIS. LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana De Re Historica Sicut hominum atque animalium corpora, sicut lapides iuxta positi, qui domos extruxerant, sicut panum aliorumque ciborum reliquiae, igne eruptionis exarsa, eodem -quisnam obstupescere potest?

POMPEIANIS IN HORTIS

- modo quae ager in gremio suo hominis manu vel naturae ipsius motu acceperat atque ad humi superficiem sub plantarum specie evexerat notitiae atque auctui nostro servata sunt. Si enim rem recte consideras, camporum vultus atque facies temporum damnum non receperunt ea variatione quae in viribus naturae atque hominum experimentis inest, sed uno raptu irati vulcani eiectis lapidibus subiecta sunt atque eorum impetu cum flore plantarum ac virentium arborum ubilibet submersa sunt immotaque mortis flatu ubivis expirante manserunt.

Existimationes librorum. LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Existimationes librorum CAMILLO CECCHI, Per una nuova metafisica, III vol., anima e coscienza, Armando Editore, Roma 2004, pp. 238.

Existimationes librorum

Philosophus gravissimum sibi proposuit argumentum, de quo pari eruditione ac doctrina fusius luculentiusque agit. Disciplinam colentibus facilis et utilis, paene comprehensibilis ceteris est liber, qui nitidis typis excussus, lectorum animum allicit delectatque. MVLIEBRIVM OPINIONVM MIXTVRA. LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Praeclara Francogallica scriptrix Elisabetha Badinter, quae ad feminarum iura tutanda impigram superioribus annis navavit operam, opiniones suas haud mediocriter mutavisse nuperrime videtur.

MVLIEBRIVM OPINIONVM MIXTVRA

Laetentur apud Elysios Dionis Prusensis et Favorini Arelatensis et Frontonis Cirtensis manes! Francogallica modo innotuit lepida eorum imitatrix, Corinna Maier, quae ‘laudes pigritiae’ ad usum accensorum ministrorumque composuit. Eduardus De Filippo, Neapolitanus dramatum auctor praeclarus, comoediam celeberrimam composuit, quae “Examina in hominum vita finem numquam habent” inscribitur. Commentarii Latinitas MMV - quater in anno prodeuntes. LATINITASOpus Fundatum in Civitate Vaticana FESTVS LATINITATIS DIES ET CERTAMEN VATICANVM XXXXVII Ordo rerum agendarum Pavanetto Cl., Congregati salutantur Summi Pontificis Nuntius telegraphicusPavanetto Cletus sedulitatis testimonium assignat iis qui Latinitatis cursum intentivum autumnali tempore enodatum frequentaveruntCiccia C., Dantes Alagherius et Franciscus Petrarcha: similitudines et dissimilitudines Cartagena C., Certaminis Vaticani XXXXVII victores proclamantur praemiaque tribuuntur IVDITHA TRIVMPHANS, sacrum militare Oratorium in partes duas divisum SCRIPTA IN CERTAMINE VATICANO PRAEMIO HONESTATACarta A., Goethe RomanusLuzzi A., De Salvi D'Acquisto sanctimonio DE LITTERIS GRAECIS Wallner G., Pila ludere iuvat DE RE PHILOSOPHICA Redmond G., Hodierna logica quid dicit de Deo?

Commentarii Latinitas MMV - quater in anno prodeuntes