Ritual. GAUDIUM ET SPES. 1.
De intima coniunctione Ecclesiae cum tota familia gentium. GAUDIUM ET SPES, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, [1026] quod in corde eorum non resonet. Ipsorum enim communitas ex hominibus coalescit, qui, in Christo coadunati, a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione et nuntium salutis omnibus proponendum acceperunt. Biblioteca Virtual Gilberto Freyre. Dictionary of the History of Ideas.